ISENACUM

ISENACUM
ISENACUM
urbec. culta Thuringiae, ad Nessam amnem, qui paulo infra a Verra excipitur, in Hassiae conf. cum Acad. sub Duce Weimariae; cum tit. item Duc. 7. leuc. ab Erfurto in Occ. 4. a Mulhusia in Austr. Eysenach vulgo. Dicta an ab Iside, an a ferro? poeta German. Itin. l. 5.
—— Positam hanc in vallibus urbem
A ferro dictam vulgo; sed ab Iside doctis:
Isnacum dicunt, urbs gestis clara vetustis.
Idem l. 7.
Ante oculos montes, Isenacumqueve videmus,
Quae fuit Hassorum regia clara Ducum.
Fuisse autem Germanis vett. praeter Tuistonem et Mannum: indigites Deos, etiam Isidem cultam, Tac. testatur in Germ. c. 9. Pars Suevorum et Isidi sacrificat. Voss. de Orig. et progr. Idol. l. 1. c. 32. Cultu peregrini huius Numinis forte a Graecis Istri accolis accepto, ad quos ab Aegyptiis pervenit: qui Isidem inter Deas retulêre, quia cum triticum et hordeum sponte antea cresceret inter herbas, nec usus eorum esset cognitus; prima Isis eum monstrârit Aegyptiis, ut ex Diod. Sic. accepimus. Unde ipsa, apud Appuleium Met. l. 11. Eleusiniam Cererem et Aegyptiam Isidem, praedicat eandem. Isenacum autem ab hac Dea nomen nactum esse, eo verisimilius id putant nonnulli, quia Isis fuerit Osiridis uxor; Osiris fuerit Mitsraim; is fil. Cham sive Ham, unde itidem vocari autumant Hamburgum sive Hammeburgum Potius. Ita enim vocatur Lud. I. Imp. literis Aquisgrani datis. Tamen alteram urbis huius etymologiam, quâ a Germ. voce Iser vel Isen, h. e. ferrum, deducitur, verisi miliorem censet, Idem. Est sub proprio Principe ex stirpe Saxonica Fam. Vinariensis. Et quidem, cum Vilhelmus Defunctus esset A. C. 1662. ex filiis eius, maximus natu Ioh. Ernestus Vinariam obtinuit; alter Adolphus Vilhelmus, Suecorum in Dania miles, Isenacum habitandum accepit: sed hoc sine liberis (omnes enim praemortui, et posthumus Vilhelmus Aug. mox Patris fata secutus est) Exstincto, tertio genitus. Ioh. Georg. Isenacensem successionem sortitus est. Militâvit is Electoris Brandeburgici auspiciis in Borussia, multâ fortitudinis laude sagittâ etiam venenatâ a Tartaris periculose vulneratus. Postea, in Imperii exercitu destinatus militari imperio, illud quidem suscipere tenuit; in Caesaris vero exercitu Locum-Tenents Campi Marescalli dignitate functus est. Uxorem duxit A. C. 1661. Iohannam Ernesti Com. Saynii et Witgenstenii filiam, Ioh. Landgravii Hassiae viduam, Comitatûs Saynii, cum sorore Manderschidia, heredem: quae adversus Patruos Comitatum obtinuêre. Hoc matrimonio geniti sunt, Eleonora, Erdmuthis Luisa, A. C. 1662. Frid. Aug. A. C. 1663. Ioh. Georg. A. C. 1665. (cum Maximiliano Henr. qui biennis Decessit, gemellus) Ioh. Vilhelmus A. C. 1666. Luisa (quae annicula Obiit) A. C. 1667. Friderica Elisaberha A. C. 1669. et Ernestus Gustavus A. C. 1672. qui tamen ultimus brevis fuit aevi. Vide Phil. Iac. Spener. Syllog. Geneal.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Isenācum — (neulat.), so v.w. Eisenach …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Isenācum — Isenācum, neulat. Name für Eisenach …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • EISENACUM et ISENACUM — EISENACUM, et ISENACUM opp. Germ. in Thuringia, ad Nessam amnem, cum Duc. tit. sub Ducibus Saxo Weimar. Arcem habet. 4. luc. 4 Mulhusia in Austr. 7. ab Erphordia in Occ. Regiunc. adiacens ei paret. Vide Isenacum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Eisenach — Eisenach, Stadt im Großherzogtum Sachsen Weimar E. und Hauptstadt des III. Verwaltungsbezirks, am Nordwestende des Thüringer Waldes, am Zusammenfluß der Neffe und Hörsel, Knotenpunkt der Staatsbahnlinien Bebra Weißenfels und E. Lichtenfels, 221 m …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • ADOLFUS — I. ADOLFUS Comes Nassovius, lineae Weisbadensis. fil. secundo genitus Walreavii, lineae huius Auctoris, ex Adelheida (Dieterici Comitis Cattimelibocensis filia) frater Dietherisive Theodori, Archiepiscopi Moguntini, Patri in Comitatu successit,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GEORGIUS Joh. — I. Joh. GEORGIUS fil. Ioachim Friderici, frater Ioh Sigismundi El. Argentinam a Patre missus A. C. 1588. ut literis darer operam quadriennio post Ep. electus est. Hinc bellum de quo vide Thuan. l. 104. et l. 105. A. C. 1606. Ducatum a Patre in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GERMANIA inferior proprie dicta a recentiorib. quae aliter Belgium — Gallis le Pais Bas, incolis Nederlant dicitur: et in ea sunt 17. provinciae. Eius pars Borealis seu trans Rhenum erat alias in Germania, pars autem Australis et cis Rhenum erat portio Galliae Belgicae; nunc a Germanis omnino separatur. Ex his… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ISIDORUS Isolani — Dominicanus Mediol. Auctor. summae privilegiorum S. Iosephi, A. C. 1523. a Mercurio (qui primus neri posse lanas et in modum testis tiliacei, quales prius fiebant, torqueri ostendit) edoctam laneae vestis texturam primam Aegyptios prodidisse,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUTHERUS Martinus — cycnus a Ioh. Husso, A. C. 1415. post Saeculum promislus praedictusque: Natur est islebiae, A. C. 148. patre Ioh. matre Matgarethâ Lindemanniâ. A. C. 1501. Aet. An. 18. studiorum causâ, Erfurtum se contulit. A. C. 1505. magister artium, ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MARCSULA — locus Saxoniae, ubi Iohannes Georgius, fil. tertiogenitus Wilhelmi Ducis Vinariensis, ex Eleonora Dorothea Anhaltina, natus A. C. 1634. fedem suam habuit, postquam Iohanni Ernesto natu maximo fratri Vinaria, secundo Adolfo Wilhelmo Isenacum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”